FaceBook 48x48   Twitter 48x48   Feed 48x48

 
Monday, February 29, 2016

The Remnant's Urgent Appeal to Pope Francis to Either Change Course or Renounce the Petrine Office (Latin Translation)

Written by  Francisca
Rate this item
(25 votes)
Ecce Provocationem ad Papam Franciscum ut cursum suum deflectat aut Officium Petrinum renuntiet:

http://remnantnewspaper.com/web/index.php/articles/item/2198-the-year-of-mercy-begins

Sanctitas Tua,

Papa Caelestinus V (r. 1294) agnoscens se imparem esse illo officio in quod heremita Petrus Morroniensis necopinato electus erat et cernens quantum gravis damni administratio sua atulisset, vix quinque mensibus elapsis Pontificato se abdicavit. Quem postquam Papa Clemens V anno millesimo trecentesimo tertio decimo canonizavit, Papa Bonifacius VIII ad perpetuam rei memoriam confirmando Pontificem Maximum libere se abdicare posse, ullam dubitationem de validitate talis actus papalis qui extra ordinum fit, sustulit.

Crescit nunc numerus Catholicorum, Cardinalibus Episcopisque inclusis, qui incipiunt cernere pontificatum tuum, ex electione improvisa ipsum orientem, item esse gravis damni Ecclesiae. Neque iam infitiari quisquam potest te aut ingenio aut voluntate egere ad id faciendum quod praecessor tuus, neque immerito, docuit a Papa quovis agendum sit: eum debere et seipsum et Ecclesiam ad oboedientiam Dei Verbo astringere, contra et omnes conatus ad hoc vel accomodandum vel diluendum et contra opportunismum omne genus.

Immo vero, ut in libello adiuncto legi potest, tu quidem non solum hostilitatem ingentem indicavisti doctrinae, disciplinae, moribus Ecclesiae traditionalibus et fidelibus ipsis tales res defendere conantibus, sed etiam rebus socialibus necnon politicis ultra Pontificis Maximi competentiam adeo implicatus iamdiu es, ut hostes Ecclesiae ex pontificatu tuo laetitiam assidue capiant, te supra omnes praecessores tuos extollentes, cuius rei horribilis nulla alia par similisque in historia Ecclesiastica inveniri potest.

Anno proximo, dum de Papae Benedicti abdicatione loqueris declaravisti te, si umquam arbitrares te inhabilem esse ad Pontificatum exercendum, similiter facturum esse. Cuius die abdicationis anniversario fideles ut pro Eius Sanctitate Benedicto XVI, viro fortissimo humillimoque, tecum orarent hortatus es.

Nos subiecti tui aliquantum trepidantes quippe qui in conspectu Illius simus Qui nos omnes Ultimo Die iudicabit, Sanctitatem Tuam reverenter petimus ut pro bono Ecclesiae atque utilitate animarum cursum tuum flectas. Quod si deficiat tamen, nonne melius sit, Sanctitas Tua, Officium Petrinum renuntiare quam illae rei praesidere quae verisimiliter integritatem Ecclesiasticam in summum periculum ac discrimen perniciosissime vocatura est?

Quae cum ita sint, verba Sanctae Catharinae Senensis, quae et Doctor Ecclesiae, ex epistola quadam praeclara ad Papam Gregorium XI scripta usurpamus, in qua monuit illa ut Ecclesiam in discrimen periculi adductam recte dirigeret. “Cum auctoritatem ab Illo tibi datam assumpseris, virtute tua ac potestate uti debes; quibus si uti non vis, melius sit eam abdicare quam assumpsisti.”

Maria, Auxilium Christianorum, ora pro nobis.

Subiecti tui in Christo


Christopher A. Ferrara
Michael J. Matt
Dr. John Rao
Professor Brian McCall
Elizabeth Yore
Timothy J. Cullen
Judge Andrew P. Napolitano
Chris Jackson
Eric Frankovitch
Michael Lofton
Father Celatus
Connie Bagnoli
Susan Claire Potts
Robert Siscoe
John Salza, Esq.
James Cunningham
Vincent Chiarello
John Vennari


Libellus

Benedictus XVI praecessor tuus, in Sella Petris primum sedens et fideles Catholicos commonefaciens, “Papa” inquit “non est monarchus absolutus cuius cogitationes desideriaque sunt lex,” sed potius “ministerium Papale pignus est oboedientiae Christo Eiusque Verbo”. Itaque, “Papa” inquit Benedictus “sententias suas proclamare non debet sed potius et seipsum et Ecclesiam ad oboedientiam Dei Verbo assidue astringere, contra omnes conatus ad hoc vel accomodandum vel diluendum et contra opportunismum omne genus.”

Cursus adhuc pontificatus tui nos coegit publice declarare te naturam Officii Petrini non magni aestimavisse, qui eo ita abusus est sicut Ecclesia numquam ante vidit. Qua de causa Sanctitati Tuo ea offerimus quae in omnibus Ecclesiae ordinibus curae praecipue sunt, quandoquidem tumultum iniecerunt et hanc observationem nostram suaserunt ac moverunt.

Primum, potius quam doctrinam constantem de Verbo Dei, sententias tuas perseveranter proclamavisti in homiliis, conventibus cum rerum scriptoribus, dictis ex tempore iactatis, colloquiis percontativis cum diurnariis, orationibus omne genus et in lectionibus Scripturae ingenio tuo peculiari accomodatis. Quae omnes sententiae inordine instructae, ab eis quae perturbant usque ad opiniones cum doctrina Catholica parum congruentes, in edicto tuo proprio cui nomen Evangelii Gaudium copiose repraesentantur. Quod documentum nonnullas tales proclamationes mirabiles continet quales nullus Pontifex Romanus umquam effari ausus est, inter quas exstat optatum tuum “omnium rerum transformandarum ut mores Ecclesiae eiusque viae rationesque se gerendi, tempora horariaque, lingua et forma apte adhiberi possint ad evangelizationem mundi hodierni potius quam ad sui conservandi cupiditatem.” Incredibile est Pontificem Romanum oppositionem quamdam, quae re vera non exstat, inter cupiditatem Sanctae Ecclesiae Catholicae sui conservandi et missionem eius in mundo alaturum fuisse.

Tum, cum teipsum Ecclesiamque ad oboedientam Dei Verbo astringere posses, consuetudines apostolicas ecclesiasticasque ultroque fideles has res defendentes identidem obtrectabas. Hic quoque Evangelii Gaudium cogitationes tuas summatim breviterque describit in quo “potius” inquis “quam metu errandi, spero fore ut commoveamur metu permanendi clausi intra formas quae nobis securitatem falsam praebent, intra regulas quae nos iudices severos faciunt, intra consuetudines quae efficerunt ut in tuto esse videamur, dum homines ad fores nostras adsistunt et Iesus numquam defessus est nobis dicendo 'date illis manducare'. (Mk 6:37) (V.L.)”

Mens Catholica commota est spectaculo Pontificis Romani obtrectantis constitutionem, doctrinas et mores quas habes tantum 'rationes', 'regulas' et 'consuetudines' quae omnes victu spirituali homines spolient ut ad ianuam Ecclesiae fame conficiantur. Haec omnia dicere audes de Ecclesia ipsa quae non tantum totas civilizationes aedificavit et transformavit, sed etiam sanctos innumerabiles, ordines sacros, vocationes sacerdotales religiosasque et praeterea instituta caritatis pro salute animarum et opera misericordiae corporalis singularia nutrivit.

Eodem tempore, illos fideles qui consuetudines Ecclesiae defendere solent tam crebro obtrectavisti ut spectator quidem 'Libellum Contumeliarum' composuerit in quo multa exempla huius impetus verborum inauditi a Papa contra subiectos suos sustenti recordata sunt. Inter illa epitheta quae in Catholicos observantes temerarius iaculatus es sunt haec, 'fundamentalistae', 'Pharisaei', 'Pelagiani', 'qui theologiae gloriae student', 'Gnostici', 'qui temporis praeteriti desiderium colunt', 'Christiani leves', 'manus electorum', 'pavones', 'qui praecepta de moribus captiose tradit', 'qui aequabilitatem in omnibus rebus poscunt', 'qui superbi ac suorum sufficientes', 'optimates ingeniosi', 'vespertiliones Christiani tenebras praeferentes luci praesentiae Domini', etc.

Ac tamen, ne unum quidem verbum effatus es de hostibus doctrinarum Ecclesiasticarum apertis neque de illis deviatoribus sexualibus a quibus hierarchia Catholica infesta est. Immo, de 'hominibus homosexualibus' inter clerum, praecipue isto clerico quem patremfamilias tuum creavisti et qui tete familiariter ac nefande uti videtur, “quis ego sum” inquisti “ut iudicem?”. Conveniendi aditum dedisti late promulgatum deviatoribus sexualibus, hominibus transsexualibus homosexualibusque inclusis, quas contiones per telephonum ipse advocas. Non tantum restituisti sed etiam officiis magni aestimatis affecisti et illos fautores theologiae libertationis quibus praecessores tui proximi linguam compresserant et porro sui muneris administrationem ad tempus interdixerant, sed et fautores homosexualitatis atque praelatos qui flagitia sacerdotum homosexualium texerant.

Evangelii Gaudium apte et summatim describit quomodo eos rectitudinem doctrinalem liturgicamque defendentes in contemptu habeas, quorum morum nullum aliud exstat in annalibus pontificalibus exemplum. “Egregiam operam liturgiae, doctrinae et nomini Ecclesiae gloriose datam” derides et Catholicos ex instituto traditionem maximi aestimantes temere accusas quibus “nihil” inquis “curae est num Evangelium non solum ad fideles Dei sed etiam ad necessitates hodiernas momentum afferat.” Tales Catholicos crudeliter et iniuste describis homines Ecclesiam redigere volentes “in museum vel in aliquod quod tantum paucorum virorum electissimorum est”.

Quae sentiendi ratio tua fastidiora tum nudata est eo tempore cum puerum quemdam altaris deridens castigavisti, id quod longe lateque divulgatum etiam memoriae interrete iam mandatum est. Quem puerum, in ipso limine Cryptae Vaticanae quam visebas, manibus alius alio avulsis, pie stantem derisisti. “Num manus tuae conligatae sunt?”, inquisti, “ah! Haesitae sunt, ut videtur.” Qui puer, quod laudi ei est sane, manus iterum statim iungens, modum se gerendi et ad dignitatem rei et formationi spirituali integrae congruens resumpsit. Attamen, licet ut scire velimus quomodo haec humiliatio publica, quae nunc omnibus hominibus in perpetuum aperta est, vitam spiritualem afficiat iuvenis cuius animus, aetatis causa, facilius moveri potest.

In una, et ea fortasse noxiosissima, ex contumeliis tuis in fideles iactis, Evangelii Gaudium Catholicos traditionales denuntiat ob proprietatem quamdam quam tu quidem opinaris esse 'neopelagianismum Prometheum totum in se vertum'. Te affectionem eorum animorum scire sumens, “ii”, inquis “superiores aliis se habent quia regulas quasdam observant vel pertinaciter manent fideles generi quodam Catholico iam praeterito” - quasi religio nostra sancta contineat 'genera' quae sicut mores vestiendi obsolescent. Etiam audes deridere 'integritatem opinatam doctrinae vel disciplinae' quam describis 'elitismum imperiosum ad cultum sui attinentem, qua re cum possit evangelizare, aliquis alios in classes discriptos scrutatur'.

Sancte Pater, nobis dicendum est, veritatis iustitiaeque causa, teipsum videre iam quantum temporis consumere in aliis perscrutandis, in classes discribendis et porro iudicandis ut subiecti tui plus pluque perculsi impediti sint quippe qui numquam antea Pontificem Romanum ita se gerentem observaverint. Qui mores nullum signum defervescendi ostendunt. Nuper, in colloquio de formatione sacerdotali quasi praeteriens “sacerdotibus rigidis” inquisti “territus sum quos fugio. Mordent!” Ad quod attinet rhetorica tam scurrila nisi ut deprimantur et in margines vitae relegantur illi sacerdotes qui etiamnunc adeo fortes sunt ut doctrinam Ecclesiae invidiosam defendant neque compromissum faciant in mundo qui cum Deo Eiusque lege bellat? Nil mirum est quod instrumentum communicationis socialis pontificatum tuum salutat!

Ultra verba praeterea, Sancte Pater, persecutionem directam ordinum religiosorum moderatus es quibus est in animo orthodoxiam, pietatem sobriam, vitam interiorem, traditionem liturgicam restituere in mediis illis rebus quas praecessor tuus depingens habebat illos 'casus' et 'miserias' quas Ecclesia, verbis Concilii Vaticani II, passa est, 'seminariis conventibusque clausis atque liturgia pro nihil ducta inclusis... '. Te imperante, fratres Franciscani Immaculatae adhuc valentes deletiscunt propter id quod commisarius apostolicus tuus (qui serius ictu cerebri mortuus est) vocatus est 'propositum definite traditionale'. Sorores Immaculatae coniunctae item sub commisarium apostolicum subiectae sunt propter 'delicta' in formatione 'praeconciliari' opinata consistentia quae significat idem ac liturgia et vita traditionalis conventualiaque, quasi hae res sanctae essent contagiones ex Ecclesia sicut nescioquis morbus expungendae. Quae omnia sunt res gestae tyranni ab ideologia quadam impulsi neque paterni custodis patrimonii Sacri Ecclesiae.

Attamen, post et percontationem unius annus et processum disciplinarem a Papa Benedicto incohata, Colloquium pro Ducibus Feminarum Religiosarum te imperante celatum neque castigatum est, quamquam suffragatum est abortioni, euthanasiae, 'matrimonio homosexuali' necnon, ut omnes norunt, produxit ea quae Cardinalis Muller, Praefectus Congregationis pro Doctrina Fidei, appellavit “errores fundamentales de omnipotentia Dei, Incarnatione Christi, veritate peccati originalis, necessitudine salvationis et natura definitiva actionis salvificae Christi in Mysterio Paschali”.

Deinde, ut convenit tibi obtrectanti et doctrinae traditionalis et disciplinae Ecclesiae atque illis hominibus has defendentibus, quae obtrectatio ad certam formulam iam redacta est, 'Synodo de Familia' praefuisti eam gubernans, id quod fuit denique conatus perpetuus illae doctrinae infallibilis Ecclesiae de matrimonio, procreatione, sexualitate diluendae adaptandaeque ut voluntas rebella huius saeculi moresque perditi hoc eodem spiritu per cultum nostrum postChristianum fauti accomodaretur.

Verbis 'misericordiae', prelati progressionis studiosi qui in circulum tuum consiliariorum dominantur, inter quos Cardinalis Kasper notissimus cuius sententias ex pontificatu tuo incipiente iam pervehis, nunc proclamant disiunctionem, falsam videlicet, doctrinae et practicae pastoralis quorum altera re vera finitima et propinqua est alterius, quasi Ecclesia illos mores perditos ratione vetare posset quos usu accomodat. Cardinalis quidam praestens hanc disiunctionem referrens “haec” inquit “est genus haeresis, pathologia schizophrenica periculosaque” sed facta est autem thema pontificatus tui, quod 'misericordiam' assidue invocas contra leges Ecclesiae morales de quibus detrahis, eas appellans 'regulas parvi et angusti animi', 'obstructiones viae', 'ianuas clausas' et 'doctrinam de officiorum controversiis'.

Viri progressivi et Secretariae Synodici et Commissioni schematibus scabendis a te delegati, una cum quadraginta quinque pluribus quos praeterea, Cardinale Kasper incluso, numero sodalium qui suffragari possunt, ipse aggregavisti, inter se consociaverunt ut oppugnarent dogma indissolubilitatis matrimonii suadendo ut 'singuli' admitterentur ad Communionem Sanctam qui divortio digressi 'novas nuptias inierunt', quo proposito disciplina sacramentalis bimillennialisque Ecclesiae, licet in verbis Christi Ipsius radicata, pervertatur. Nam “omnis qui dimittit uxorem suam,” inquit Ille “et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur” (Lk. 16:18) (T.V.). Quae disciplina, adversus illos, quos inter Cardinalem Kasper primum, a doctrina Catholica dissentientes, a Benedicto XVI et Ioanne Paule II denuo affirmata est. Manifestum est sane te hanc disciplinam relinquere velle sicut non tantum Archiepiscopus Boni Aeris facere volueras sed etiam eo tempore cum mulierum quamdam in Argentina, quae cum viro divortio digresso nupta est, per telephonum Papa ipse vocaveris, ut eam moneres ut Communionem Sanctam acciperet, quamquam sacerdos parochialis eius 'rigidus' in contrarium dehortatus erat.

In sessione Synodi prima anno bis millesimo quarto decimo habitae, tu quidem relationem 'post disceptationem' quamdam numquam a Patribus Synodalibus visam prius probavisti quam ab eis probatam est et praeterea quidem, illud documentum fabricatum erat ut, in antecessum scriptum ut videtur, verum consensum non etiam leviter repraesentaret. Hoc documentum turpe postulavit ut disciplina Ecclesiae 'singillatim' relinqueretur pro eis qui divortio digressi 'novas nuptias inierunt', et ut 'orientatio' homosexualis pluris 'aestimaretur'. Prelatus quidam fortis “macula est” inquit “quae notam turpitudinis honori Sedis Apostolicae inussit”. Quam relationem postquam plurimi sodalium Synodi iure repudiaverant, 'homines traditionales ut vocantur' denuntians “velint” inquisti “se claudere in verbis scriptis.....neque sinere Deum, qui et Deus mirorum, admirationem sibi movere.” Tunc imperavisti ut idem documentum omnibus Episcopis in orbe terrarum distribueretur, una cum tribus paragraphis ex relatione ultima quas, a necessaria maiore parte suffragiorum numquam receptas, nihilominus inclusisti, 'libro regularum scisso' Synodi quae 'per fallacias usurpata erat' ut eventus praestitutus efficeretur, id quod Deo gratias in irritum cedit.

In sessione Synodi altera anno bis millesimo quinto decimo habitae, postulavisti ut omnes deliberationes Instrumento Laboris quodam niterentur quod tam heterodoxum est ut coalitio internationalis et cleri et laicorum admonentes “hoc” inquierunt “totam rationem doctrinae Catholicae de rebus matrimonialibus familiaribusque et de sexualitate humana minatur...” Cum illud documentum a maiore parte Synodi item repudiatum esset et documentum compromissum ad extremum substitutum esset, quod documentum verumtamen ansam dat ad disciplinam Ecclesiae pervertendam, “corda clausa” denuntiavisti quae “frequenter” inquisti “latent pone doctrinas Ecclesiae bonamve voluntatem ut non tantum super cathedram Moisi sedeant sed etiam causas difficiles...cognoscant.” Hoc est, illos Patres Synodales damnavisti qui disciplinam constantem ac sacramentalem Ecclesiae defenderant.

Tu quidem, ut manifestum est, qui statueras et deliberaveras accomodare eos qui divortio digressi 'novas nuptias civiles inierunt', quos describis 'pauperes' - quod verbis explicari non potest – vix ante Synodum anno bis millesimo quarto decimo habitum secreto hoc tecum sic agitavisti, quo pacto via nullitatis matrimonii repente et strenue 'sterneretur et facilius redderetur', quamquam nullum dicasterium Romanae Curiae competens consulueras. Canonista quidam praeclarus, tumultum de hac 'reformatione' parum providenti longe lateque diffusum ostendens, eam descripsit et “providit viam, ut videtur,” inquit “quae ad versionem Catholicam divortii sine culpa spectat.” Tu quidem sponte ipse fassus es “me non fugit”, inquiens, “quomodo iudicium abbreviatum in periculum principium indissolubilitatis matrimonii vocet”.

Post, ut congruit admonitioni tuae mirandae - quae effusissime ab instrumento communicationis socialis quam celerrime excepta est, - Ecclesiam 'abortu, matrimonio homosexuali et usu methodus conceptionis inhibendis captatam esse', “non multa” inquisti “de his rebus dixi id quod in me reprehensum est”. At hae mala gravia tamen salutem ipsam cultus et humanitatis nostrae minantur in media re quam Ioannes Paulus II 'culturam mortis' atque 'apostasiam tacitam' vocatus est. Quamquam de rebus politicis multa dixisti, tum prorsus silebas cum respublica Hibernica, vulgo Irlandia et quondam Catholica, populo iubente, legem de 'matrimonio homosexuali' sanxit, et cum Iudicium Supremum Civitatum Foederatorum hanc abominationem omnibus quinquaginta civitatibus imposuit.

Dum autem mundus occidentalis descendit in abyssum depravationis atque foeditatis animi et fanatici Musulmani Christianos per Orientem Medium, Africam et Intimam Europam trucidant, tu quidem 'mutationi climaticae' egregiam operam das. Encyclica tua libri similior sane quam epistolae, cui nomen 'Laudato Si' ' et ea prima quidem a te producta, argumentum affert a quo demonstretur - tua saltem sententia – 'crisim ecologicam' exstare, et porro illas asseverationes ratione vitae motas et in controversiam acriter vocatas, de 'scientia mutationis climaticae' quam Papa nequaquam capax est aestimandi nedum fidelibus praeponendi sicut rem quae inter omnes constat, haud exquisite adoptas.

Eadem encyclica dolet 'calefactionem globalem', usum nimium temperationis aeris, amissionem stagnorum mangrovium, phytum vermesque in periculum, ut opinatur, vocatos, exstinctionem et herbarum et animalium, haec omnia iudicans delictum contra Deum, antequam etiam mentionem facit abortus et praeterea mentionem facere usus conceptionis inhibendae, qui admodum contra naturam est, omnino neglegit. Quod ad abortum attinet, in encyclica agitatur tantum de irrito incepto 'humani embryonis tuendis' etsi abortus re vera caedes fera est innocentium hominum aut in utero membratim laniatorum aut forficibus chirurgicis percussorum eo ipso tempore cum nati sunt.

Potestates mundanae, neque id mirum est, conclamaverunt encyclicam cui nomen Laudato Si' esse partem rerum novarum Franciscanarum quas divulgatores nuntiorum, scriptoribus rerum progressivis etiam 'Catholicis' inclusis, per pontificatum tuum iam laudant.

Tum, omnes differentias doctrinales inter nos ac Protestantes, quas distinctiones nullius momenti habes, assidue dimisisti, et identidem, prorsus falso, declaravisti omnes qui baptizati sint, eiusdem Corporis Christi, Ecclesiae Suae, membra esse. Hic quoque doctrinam praetermittis et Ioannis Pauli II et Benedicti XVI et uniuscuiusque Papae antea, etiam Pii XI qui de conditione Protestantium contra docuit. “Cum enim corpus Christi mysticum, scilicet Ecclesia, unum sit, compactum et connexum, corporis eius physici instar, inepte stulteque dixeris mysticum corpus ex membris disiunetis dissipatisque constare posse: quisquids igitur cum eo non copulatur, nec eius est membrum nec cum capite Christo cohaeret”. (T.V.)

In quo genere videris esse immemor et morum perditorum in peius ruentium et haeresis earumdem sectarum Protestantium qui in 'dialogum oecumenicum' et supervacaneum quidem cum Vaticano infinite ingrediuntur. Quae secta, post quinquaginta annos 'dialogi', divortium, conceptionem inhibendam, abortum, homosexualitatem et 'matrimonium homosexualem' condonant et, sui iudicio utentes, contendunt se mulieres et homines homosexuales activos ordinare 'sacerdotes' et 'episcopos' et porro, dogmata fundamentalia unius verae religionis a Christo revelatae pro salute mundi reicere obstinate perseverant.

Quid de illa veritate quae nos liberat? (ex Jn 8:32) Quid de testimonio sanctorum martyrorumque innumerabilium qui vitas et impenderunt et profuserunt ut Fidem Catholicam defenderent et traderent contra et errata multiformia et eversiones societatis humanae a rebus novis Protestantibus parta, quorum eventus ultimi in conspectu tuo nunc eveniunt?

Deinde, nuperis diebus affirmationes tuae videntur plus plusque inordinatae incompositaeque factae esse id quod efficit ut fideles scandalizentur et metum concipiant.

Die decimo quinto mensis Novembris, cum particeps fuisti liturgiae Lutheranae, dixisti doctrinas de Christo et Catholicas et Lutheranas esse 'similes', quam rem pertinere tantum ad 'linguam Catholicam' non consentientem 'linguae Lutheranae'. Dogma definitum ac realitatem ontologicam transubstantionis describis tantum 'explanationes et interpretationes', declarans 'vitam explanationibus et interpretationibus maiorem esse', quasi 'vita' esset 'maior' quam Praesentia reali Dei Incarnati in Eucharistia Sancta, quam Praesentiam Protestantes negunt.

Tunc quoque proposuisti esse theologorum statuere num Protestantibus permitteretur ut Communionem acciperent, quamquam Ecclesia infallibiliter iam decrevit hoc possibile non esse sine conversione et professione eiusdem fidei quam Catholici profitentur. Declarans te non 'competentem' esse ad hoc statuendum – immo vero Papae est certe doctrinam Ecclesiae hoc nomine subtiliter sustinere – proposuisti ut vir Lutheranus Catholicae mulieri maritus (aut mulier, videlicet, Lutherana Catholico nupta), 'dum Domino prius loqueretur', Eucharistiam Sanctam accipere posset sed negavisti te 'plus dicere audere'. At enim nimium iam dixeras referendo rem maxime ad salutem hominum pertinentem ad conscientiam privatam propriamque facile erroribus implicatam: “Qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus”. (1 Cor. 11:29) (V.L.)

Die vicesimo primo mensis Novembris, apud colloquium universale educatorum Catholicorum “ne umquam” inquisti “in scholis alios a patriis sacris ad tua abducito. Educatio Christiana est ratio iuvenum in realitate absoluta erudiendorum cum bonis humanis quorum una est transcendentia.” At contra, educatio Catholica est supra omnia alia inculcatio bonorum divinorum quae sunt Evangelium et ea quae Id non tantum ab Catholicis sed verum ab omnibus hominibus desiderat, potius quam bona humana sola vel 'transcendentia' vaga eius destinati veri orba, quod est ille Deus qui se revelavit in persona Iesu Christi, Verbi Dei Incarnati.

Inter iter per Africam ex die vicesimo quinto ad tricesimum Novembris a te factum, opinatus es mundum propter 'mutationem climaticam' pervenisse 'usque ad finem mortis voluntariae' sed numquam, et hoc totius pontificatus tui est sane, agitavisti quomodo mors voluntaria cultum humanitatemque in nostra hac aetate minetur, id quod a praecessore tuo Venerabili Papa Pio XII animadversum est, qui “fere tota stirps humana” inquit “diebus hodiernis sinent se agi in castra alterum alteri oppositum, id est pro Christo aut contra Christum. Stirps humana his diebus discrimine implicata est quod aut in eius salutem per Christo aut in perniciem dirum evadet.” Cogitationem totae Ecclesiae in 'crisim ecologicam' mundialemque assidue intendendo, efficis ut fugiat fideles crisis Christologica quae salutem aeternam animarum innumerabilium nostra hac aetate minatur.

In colloquio percontativo cum diurnariis in cursu volatus, Romae ex Africa rediens Catholicos 'fundamentalistos' denuo denuntiavisti, deridens membra orthodoxa gregis tui qui pleni persuasionis sunt de illa religione quae originem a verbo Dei revelato et a doctrina infallibili Magisterii Fidei et Morum trahit.

“Fundamentalismus”, inquisti, “est morbus qui in omnibus religionibus inest... nos Catholici aliquot habemus, neque aliquot sed multos, eh? - qui credunt se veritatem absolutam possidere (che si credonono con la verita assoluta) et qui adgrediantur ad alios calumniandos quos depravationis factorum rerumque accusant... et malefaciunt... Fundamentalismus religiosus religiosus non est, quia Deo caret et cultui deorum fictorum sicut pecuniae deditus est.”

'Multis' membris gregis tui a teipso idololatriae neglegentiaeque Dei notatis, serius etiam proposuisti fanaticos Christianos moraliter idem valere ac fanaticos Muslimos qui in caede, cruciatu, raptu, servitu, exsilio Christianorum per orbem terrarum versati sunt. “Non licet, inquisti, aliquam religionem delere quia aliquando in historia hominum exsistunt pauci fundamentalistae singuli vel horum nonnullae sodalitates... Considerate de omnibus bellis quae nos Christiani gessimus. Non fuit Muslimi qui praestant Urbis Romae Direptionem.”

Ecclesiam atque teipsum denuo tui pudet, quod tibi erubescendum est, propter locutionem Pontifico indecoram neque bene consideratam. Litterae et monumenta historica postulant ut error tuus corrigatur.

Primum certum est Musulmanos Urbem Romae, anno 846, procul dubio diripuisse, Antiquam Basilicam Sancti Petri expilantes, ut Papa Leo IV ad 'muros Leoninos' aedificandos impellatus sit 'ut Sedem Petris contra Iihad Islamicum defenderet.'

Deinde, si de urbis Romae direptione anno 1527 ab exercitu Imperatoris Caroli V loquebaris, inter omnes constat hanc nequaquam ad 'fundamentalismum' religiosum sed potius ad res politicas attinuisse, nam Carolus paria paribus Clementi VII respondebat qui Papa debilis vacillansque improvide foedus factus erat cum Rege Franciae (Francisco I) quocum Carolus bellum gerebat. Exercitus Imperialis re vera mercenarios Germanos in eius numero habuit quorum plurimi Lutherani erant et hi illi fuerunt qui et praedationem Urbis Romae et vim incolis Catholicis illatam praecipue praestiterunt.

Tum, in eodem saeculo videlicet, praedatores Musulmani, qui 'fundamentalistae' vehementes violentique erant sane, fines Imperii Ottomanici extendebant terris Christianis vincendis quoad classis Musulmana in proelio navali Lepantico, anno 1571, praeter solitas naturae leges fundita est per quod stetit quominus Muslimi et totam Europam vincerent et verisimiliter Urbem Romae rursum diriperent.

Civisti etiam plus scandali cum, in respondendo alicui quaerenti num oporteret ut Ecclesia 'discesseret a sententia sua' de conceptione inhibenda, quam practicam iudicat rem pravam, ut permitteret ut condona adhiberentur ad contagiones novas viri litteris HIV notati cohibendas, mentionem huius practicae malae feceris, eam vocans 'unam ex methodis', ex quo factum est ut videreris eam legitimam reddere, quamquam admonuisti quoque ut obiceret dilemma morale Ecclesiae et porro haec omnia Domino Nostro Sabbatis curanti assimulavisti.

“Haec interrogatio”, inquisti, “ut mihi videtur parvula est, etiam dimidia tantum pars quaestionis. Est certe una ex methodis. De qua re, ut puto, mores Ecclesiae in summas angustias adduci videntur. Quid ergo de Praecepto Quinto vel Sexto? Vitamne defendere [condonis!] an debeant relationes sexuales apertae esse vitae? Sed hoc quidem non est difficultas. Difficultas maior est.

Haec quaestio affert mihi memoriam illius quod ex Iesu quondam quaesitum est: 'Dic mihi, Magister, licetne curare Sabbatis?' Omnino oportet. At nutritio defectiva, progressio personalis, servitudo, labor servilis, inopia aquae salubris ad potandum et potabilis. Haec sunt difficultates. Ne agitemus de his rebus rogantes num hoc vel illo genere emplastri adhaesivi, cui nomen Band-Aid (cerotto), ad vulnus parvum protegendum utamur... vulnus magnus est iniustitia socialis... iniustitia ambitalis... ”

Quod consilium huius 'methodi' considerandae acceptum habere visa es, quamquam eam leviorem (Band-Aid) ducis etsi faciliorem reddit fornicationem et culturam totae improbitatis sexualis. Tunc legem moralem sollicitudini de iustitia sociali ambitalique subiecisti! Quae omnia efficiunt ut Ecclesia rursum scandalo et confusione vulnerata sit, quia dicta incomposita inordinataque rerum scriptoribus ex tempore iactare soles de quaestionibus moralibus theologicisque neque levibus ponderis, de quibus oportet Papam, adiutorium divinum invocantem prudenter et considerate loqui et scribere.

Postremo, in situ interretiali Vaticano modo apparuit colloquium percontativum cum Sanctitate Tua, ex 'Credere' hebdomadali in quo propenso animo mentionem facis illae notionis falsae a Cardinale Kasper propositae quam vocat ille 'misericordiam', et enuntiavisti te in animo habere 'res novas ad teneritatis spectantes' moliri, id quod pertinet ad inscriptionem libri Cardinalis Kasper te laudentis, quae est 'Res Novae Papae Francisci ad Teneritatem ac Caritatem spectantes'. Declaras has 'res novas ad teneritatem spectantes' in Iubelaeo Misericordiae tuo fore, quod contineat 'tot indicia' et porro 'indicium novum' 'aliquo die Veneris in unoquoque mense'.

Professus es te adductum esse ad 'res novas ad teneritatem spectantes' quia “Ecclesia ipsa” inquis “modum agendi severius aliquando sequitur; in tentationem intrat ut modum agendi severiorem sequatur; in tentationem ut regulis moralibus solis pondus addat; multi homines excluduntur.”

Affirmans verba percontatoris qui admonuit ut Ecclesia deberet 'reperire' 'Deum qui commoveretur et misereretur hominum', “hunc” inquis “reperuisse efficiet ut fiamus tolerantiores, patientiores, molliores”, quasi Ecclesia patientia careret neque peccatorum ante misereretur quam electus es.

Quae sunt hae affirmationes mirandae si non denuntiatio prorsus inaudita Pontificis Romani minantis se regulas morales – hoc est, doctrinam constantem Magisterii infallibilis - verbis misericordiae falsae neglecturum esse, quod attinet scilicet ad eos qui divortio digressi 'novas nuptias inierunt' necnon ad alios quos nescioquomodo 'exclusos' habes? Quomodo intellegamus Papam qui adseverat Ecclesiam, ad infallibiliter de fide et moribus docendum a Christo fundatam, in tentationem 'intravisse' ut modum agendi severiorem sequeretur? Quid aliud debent fideles sentire quam horrorem, Papa talia dicente qualia numquam ex Sede Petri per duo milia annorum accepta sunt?

Catholici sciunt res novas veras ad teneritatem spectantes fieri in omni anima simul ac vel baptizatus sit vel postquam, gratiae poenitentiae correspondens cum et firma emendendi voluntate et corde contrito in confessionale intraverit ut deponeret pondus peccati, absolutione a sacerdote in persona Christi agenti recepta 'niveus emergit' ut verba praecessoris tui de Sacramento Confessionis loquentis afferamus. Ecclesia Catholica fuit semper per eius Sacramenta fons misericordiae divinae quae exhauriri non potest. Quid possunt addere proposita tua illis rebus quae Christus in Eius Ecclesia iam praeparavit? Potesne omnem memoriam peccati mortalis oblivione sempiterna delere? Potesne condonare id quod sine poenitentia et contritione condonari non potest? Potesne misericordiam Dei Ipsius excedere?

Diem ex die facilius intellegi potest te, quamvis Vicarium Christi nequaquam studiosum esse fidei morumque defendendorum quae ut numquam antea in controversiam adducantur, neque in animo habere oves errantes in illud ovile vocare quod Dominus Noster pro salute eorum fundatus est. Econtra pontificatum tuum dicavisse videris programmae, ut dicitur, remissionis doctrinalis ac disciplinaris cuius thema est illud accusandi et Catholicos orthodoxiae et Ecclesiam inopiae misericordiae. Eodem tempore illas res sociales politicasque sequeris quas nec Papa est aestimandi capax nec in tui potestate sunt, sicut 'mutationem climaticam', ambitalismum, restitutionem etiam relationum diplomaticarum inter Cubam et Civitates Foederatas Americae.

Fideles, tempestatibus controversiae ex verbis factisque tuis alii ex aliis ortis iam iactati, plus plusque sentiunt Navem Ecclesiae a via vera deerrare neque cursum suum iam tenere.

§

Ut eorum, quae diximus, summam faciamus, Sancte Pater, per duos annos dimidios proximos laudem undique collegisti dum rempublicam ecclesiasticam perturbatam discordem reddes. Derisisti, increpuisti, damnavisti homines orthodoxos, indulsisti hominibus heterodoxis ac sexualiter deviantibus, et eversionem machinatus es illius disciplinae sacramentalis a Papa ipso defensae quem sanctum tute declaravisti. Assentationibus adulationeque instrumenti communicationis socialis et celebritatum conclamantium prosequentibus, admonitionem Domini Nostri observare non videris : “Vae cum benedixerint vobis homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.” (Luke: 6.26) (V.L.)

Res eo deducta est, ut officialis Vaticani senior, curas Catholicorum ex omnibus ordinibus ostendens, impulsus sit ut rerum scriptorem quemdam per orbem celebratum ita moneret. “Hic Pontificatus” inquit “integritati doctrinae Catholicae de fide moribusque periculum conflat.”

Cui praelato consentientes ante Deum conscientia recta declarare cogimur pontificatum tuum ducendum esse discrimen manifestum Ecclesiae imminens, quod periculum cottidie augescere videtur. Vero effectus nocentes pontificatus tui ubique percipiuntur, quippe Catholici per orbem terrarum doctrinam Ecclesiae de fide moribusque, quae parvi nunc aestimant, plus plusque nunc reliquunt qui ad verba tua et facta ut punctum eorum referentiae, ut dicitur, spectant potius quam ad doctrinam de fide moribusque Magisterii per dua milia annorum infallibilem.

Quapropter, quoniam Ecclesiam de 'modo agendi severiore' ad 'regulas morales' attinenti condemnas, et 'res novas ad teneritatem spectantes' proclamas, minae ex 'actibus' 'misericordiae' inauditis impendentes obviam nobis eveniunt, qui compaginem Ecclesiae moralem in magnum detrimentum animorum labefaciant quorum salus in discrimine versatur. Inter quos actus videtur esse exhortatio apostolica postsynodalis quae auctoritatem det adulterum publicorum Sanctae Communioni admittendorum, secundum iudicium episcoporum singulorum vel colloquiorum episcopalium. Quod significet nihil minus quam sacrilegium universum, dissolutionem usu unitatis Ecclesiae, abolitionem de facto doctrinae de peccato mortali et de statu gratiae ad vitam sacramentalem requisito, ruinam doctrinae moralis Ecclesiae et postremo deditionem vindiciarum ipsarum Magisterii infallibilis, ut iam percipiantur casus eventusque fere apocalyptica in historia Ecclesiae.

Iudicare audemus nec causas subiectivas nec proposita tua ad dicta factaque tua pertinentia quae te impulserunt ad ita dicendum ac faciendum ut in tali pontificatu turbulento, qualem Ecclesia numquam ante vidit, detrimentum Ecclesiae importares sed de iactura obiectiva Ecclesiae iam facta, ex quo fit ut ferme omnes homines Papam popularem laudent, silere non possumus, neque de illo damno etiam maiore quod nunc imminere videtur.

Ut memoriam verborum praecessoris tui revocemus, Papa potentiam suam exercere debet ut “seipsum et Ecclesiam ad oboedientiam Dei Verbo astringat, contra omnes conatus ad hoc vel accomodandum vel diluendum et contra opportunismum omne genus”. Si quis Papa haec persequi aut nequiens aut nolens certum determinatumque esse videtur contra facere, nonne Ecclesiae salubrius consulatur si ille officium augustissimum Vicarii Christi renuntiet? Quod melius est sane agere quam illas res facere quae doctrinam et disciplinam Ecclesiae in summum periculum ac discrimen perniciose vocare intendunt, ex quo fieri potest ut bis mille anni traditionis evertantur et, ut formulam celebratum Papae Sancti Pii V usurpemus, incurrat “indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum.”

Dabamus die octavo mensis Decembris, anno bis millesimo quinto decimo

In Festo Immaculatae Conceptionis


[Comment Guidelines - Click to view]
Read 5877 times Last modified on Monday, February 29, 2016
Support The Remnant Newspaper icon close x